

Liber Josue Ben Nun*
Caput 14: Versus 11
Sic valens.Sanctus enim similiter valet, et in praesentibus, et in praeteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.